Warenkorb:
leer

Rezension

Vox Latina 48/2012 Fasc. 188

Quaestio, qua agitur de democratia, sub variis aspectibus iam saepius tractata est, imprimis etiam cum eius fundamenta antiquitus posita respiciantur. Tarnen deliberationes atque investigationes, quibus in hanc formam civitatis regendae incumbitur – sive ad perceptionem theoreticam sive ad usum practicum spectant iterum iterumque novos aspectas exhibent.
Itaque hoc libro tredecim symbolae coniunguntur, quibus agitur »de democratia deque populo tempore antiquitatis«. Opus ipsum est effectus alicuius symposii internationalis, quod in Russia institutum est investigatricibus investigatoribusque scientificis participantibus. Respiciuntur autem symbolis hic collectis aspectos vere varii atque tractantur problemata diversa. Sie scilicet agitur de democratia Athenis exhibita – quamvis eadem variis spatiis temporis antiqui quoque non semper fuerit eadem – velut in symbolis Iohannis [Hans] Kloft, qui generaliter in hanc quaestionem incumbit atque etiam causas disputationis explicat (pp. 31 sqq.), et in symbola Claudiae Tiersch, quae in statum nobilium intra democratiam Atheniensem saecula quinti et quarti a.Chr.n. inquirit (pp. 77 sqq.) vel in symbola Susannae Lorenz, quae specialiter spectat, qualis fuerit Atheniensis iconographia politica saeculis quinto et quarto a.Chr. n. (pp. 53 sqq.). Tamen etiam in alias res publicas antiquas earumque status inquiritur, velut in lucubratione, quam Tassilo Schmitt exhibet et qua deliberationes de structuris politicis socialibusque temporis Mycenicae praebet (pp. 9 sqq.) vel symbola, qua fundamenta explicantur, quibus Spartae solutiones politicae inveniebantur (pp. 23 sqq.) vel in investigatione, qua Thomas Kruse de methodo interrogatur, qua in civitate Ptolemaeorum alii greges ethnici recepti sunt (pp. 93 sqq.). Symbolae magis aspectas theoreticos atque historiographiam respicentes etiam inveniuntur, velut inquisitio Verae Dementyewa, quae in Romanam meritocratiam incumbit atque hunc in modum quaestionem quoque ponit, quomodo theoriae modemae fingantur (pp. 107 sqq.). Investigationes etiam extenduntur ad varios auctores antiquos eorumque perceptionem democratiae, velut in Mauritii [Moritz] Böhme symbola de Plutarcho (pp. 149 sqq.) vel in inquisitione Volfgangi [Wolfgang] Spickermann, qui relationes Luciani Samosatensis perquirit (pp. 159 sqq.), necnon in symbola Romani [Roman] Lapyrionok, qui vestigia Tiberii Gracchi reformatoris in literatura antiqua sequitur (pp. 143 sqq.) vel in lucubratione Claudiae Horst, quae interrogat, quales partes politicas terminus democratiae tempore imperatorum Romanorum egerit (pp. 189 sqq.). Scitu etiam digna est contributio, quam Carmen Hammer attribuit et qua argumenta affert, cur Christianitas sub aspectu politico antiquitus attractiva fuerit (pp. 175 sqq.). Denique Christa [Christel] Brüggenbrock quasdam similitudines atque differentias inter antiquas contiones populi Atheniensis et modum agendi, quem moderna ruralia municipia Helvetica adhuc habent, explicare conatur (pp. 209 sqq.).
Sicuti in inquistionibus scientificis esse solet, unicuique symbolae et adnotationes et bibliographia specialis subiunctae sunt. In fme autem libri inveniuntur indices et rerum (pp. 231 sqq.) et personarum (pp. 239 sqq.). – Certe multi lectores lectricesque hoc in libro tractatum inveniunt, cuius thema specialiter eorum interest.
Sigrides Albert

Rezensierter Titel:

Umschlagbild: Volk und Demokratie im Altertum

als Buch kaufen

DE: 48,00 €
AT: 49,35 €

Volk und Demokratie im Altertum

Schmitt, Tassilo/Dement’eva, Vera V./Böhme, Moritz/Brüggenbrock, Christel/Hammer, Carmen/Horst, Claudia/Kloft, Hans/Kruse, Thomas/Lapyrionok, Roman V./Link, Stefan/Lorenz, Susanne/Spickermann, Wolfgang/Tiersch, Claudia

Als eBook erhältlich bei:

  • Logo Ciando
  • Logo ebook.de
  • e-Book-Logo