Warenkorb:
leer

Rezension

Vox Latina 46/2010, Fasc. 181

Themata, quibus historice agitur de relationibus inter populos sive pacificis sive bellicis, semper sunt attractiva. Itaque etiam hic liber, cui titulus est »Studia de ›Romano iure gentium‹«, certe libenter ab illis assumitur, quorum interest, quomodo Romani tempore rei publicae atque in initio principatus condiciones suas, quae ad »politicam externam«, ut ita dicam, spectabant, instituerint. Quaestiones autem atque problemata, quae hoc in conexu exoriuntur, sunt difficiles atque intricatissimae et investigatione diligentissimä indigent.
Talem scientificam investigationem diligentissimam auctor opere suo lecto­ribus lectricibusque praebet. Inquirere autem in quaestiones, quomodo Ro­mani bella gerere constituissent, quomodo bella indixissent, quomodo foede­ra inter populum Romanum aliosque populos iniissent, quid Romanis fuisset internationalis amicitia atque inimicitia, idem sibi proposuerat. Tarnen auctor statim illud problema tangit, quo homines harum rerum periti attentissimi fieri solent, nempe quid sit »Romanum ius gentium«. Nam un? ex parte rectissime explicat quaestionem, num liceat de »antiquo iure gentium« loqui, inter homines scientificos vere diversimode disputari atque praeterea »Roma­num« ius gentium non exstitisse, cum »ius gentium« per se sit internationale. Alter? ex parte putat terminum, qui est »ius gentium«, tarnen etiam in conex? historiae Romanae adhiberi posse sub hoc aspectu, quo Romani instrumenta atque principia noverunt, quibus relationes inter civitates gentesque regulis certis adhibitis ordinari potuerunt, et quo iidern illa instrumenta in usu cotti­diano adhibuerunt et existimaverunt talibus principiis etiam alios populos obligari. (His ex causis auctor illum terminum in titulo libri sui signis citatio­nis includit.)
Divisus est hic liber in quattuor capitula maiora. Post introductionem (pp. 1 sqq.), qua conexus atque operis theses principales adumbrantur atque ex­plicantur, auctor in primo capitulo principali (pp. 13 sqq.) (secundum nume­rationem indicis numerum II habet) incumbit in inquisitionem, quid in fonti­bus antiquis de iure fetiali dicatur et quomodo diversa testimonia illorum fontium enodari possint. Tractantur praeter alia problemata, quibus agitur dc fetialium indictione belli (pp. 18 sqq.), de fetialium statu in foederibus confirmandis (pp. 52 sqq.), de Dionysii relatione ad ius fetiale spectante (pp. 61 sqq.), de vetustate iuris fetialis (pp. 69 sqq.) Tota autem quaestio est intricatissima, cum fontes interdum contradictorii ex conexu suo historico intellegantur atque inter se coniungantur oportet, ita ut »imago cohaerens« appareat. Secundo capitulo (pp. 75 sqq.) inquiritur in quaestionem, quomodo ipse populus Romanus, senatus atque imperatores actione, qua bellum quod­dam incohabatur, participaverint. Quo in conexu imprimis agitur de lege de bello indieendo, quae dicitur, et etiam de mutationibus, quae decursü tempo­ris hac in re observandae sunt. Tertio capitulo principali (pp. 167 sqq.) tractatur thema, quomodo apud Romanos foederibus relationes amicitiae constitutae sint. Quarta capitulo (pp. 243 sqq.) auctor inquirit in problema, quid sit »inimicitia naturalis«. Quo in conexu praeter alia agitur de quaestio­ne, qualis condicio inter Romanos aliosque populos viguerit, cum nullum foedus explicitum exstitisset. Exoritur igitur etiam quaestio, num fetiales talibus condicionibus »non foederalibus« in bello incohando indicendoque partes quasdam egerint. Ut lectoribus lectricibusque facilius reddatur, ut singulis maioris momenti quaestionibus subtiliter tractatis investigationum exitüs melius retineant et inter se conectant, inseri solent summaria quaedam, quibus inquisitiones antecedentes comprehenduntur.
Textui ipsi subiunguntur bibliographia ampla (pp. 263 sqq.), index locorum, qui ex fontibus antiquis sunt deprompti (pp. 283 sqq.), index personarum locorumque (pp. 295 sqq.).
Hic liber imprimis ad specialistas quidem historiae Romanae spectat. Tota autem inquisitio est scit? dignissima. Auctor diligentissime in singula pro­blemata intricatissima incumbit atque thema vere scientifice atque profunde inquirit atque exarat. Plurimis adnotationibus textui subiunctis non solum multa indicia inveniuntur, sed lector attentus etiam multos impuls?s accipit, quibus etiam quaestiones quaedam laterales promoventur. Etiamsi fortasse toto in conexü quaedam problemata nondum definitive soluta sunt (quae interdum propter condicionem fontium ita facile solvi non possunt), nescio, num hac inquisitione divulgata tam celeriter iterum in hoc thema, quod cum iure fetiali cohaeret, incumbatur oportet. Auctori autem de opere suo profun­do gratulari possumus.

Sigrides Albert

 

Rezensierter Titel:

Umschlagbild: Studien zum »Römischen Völkerrecht«

als Buch kaufen

DE: 38,00 €
AT: 39,07 €

Studien zum »Römischen Völkerrecht«

Kriegserklärung, Kriegsbeschluss, Beeidung und Ratifikation zwischenstaatlicher Verträge, internationale Freundschaft und Feindschaft während der römischen Republik bis zum Beginn des Prinzipats
Zack, Andreas

Als eBook erhältlich bei:

  • Logo Ciando
  • Logo ebook.de
  • e-Book-Logo